Cuma e Liternum, una moneta che turba tanti storici campani

Cuma e Liternum, una moneta che turba tanti storici campani

RUBRICA – GIUGLIANO STORIA PATRIA

(a cura di Arturo D’Alterio)

Ebone, toro barbuto dal volto umano, rappresentava il sole al solstizio d’estate, la barba quale espressione della massima maturità. Apollo, immagine del sole radiante dal volto umano, avrebbe indicato la rotta ai coloni calcidesi, ad ovest della Grecia, a seguire la direzione del sole.

Liternum, fondata nel luogo ove fu vista la procreatrice del gallo supremo, quest’ultimo annunciatore maestoso dell’alba mattutina. …<<ho io veduto l’antichissime monete de’ Cumani con l’Ebone; E la stessa Religione ad esempio di Napoli, hebbero tante principali Città della sua Campagna, sicome Caleno, Sessa, e Teano e altre le quali portarono il gallo simbolo del sole>>. (Historia napoletana 1634 Francesco de Petri).

<<Sed licet illo prius adserto, eundem esse Apollinem ac solem, edoctoque postea ipsum esse Liberum patrem qui Apollo est, nulla ex his dubitatio sit Solem ac Liberum patrem eiusdem numinis habendum: absolute tamen hoc argumentis liquidioribus astruetur. In sacris enim haec religiosi archani observatio tenetur, ut sol, cum in supero, id est in diurno, hemisphaerio est, Apollo vocitetur: cum in infero, id est nocturno, Dionysus, qui est Liber pater, habeatur. Item Liberi patris simulachra partim puerili aetate partim iuvenis fingunt: praeterea barbata specie, senili quoque, uti Graeci eius quem βασσαρέα, item quem Βρισέα appellant, et ut in Campania Neapolitani celebrant Ἥβωνα cognominantes. Hae autem aetatum diversitates ad solem referuntur, ut parvulus videatur hiemali solstitio, qualem Aegyptii proferunt ex adyto die certa, quod tunc brevissimo die veluti parvus et infans videatur: exinde autem procedentibus augmentis aequinoctio vernali similiter atque adolescentis adipiscitur vires, figuraque iuvenis ornatur: postea statuitur eius aetas plenissima effigie barbae solstitio aestivo, quo tempore summum sui consequitur augmentum: exinde per diminutiones veluti senescenti quarta forma deus figuratur. Item in Thracia eundem haberi solem atque Liberum accipimus, quem illi Sebadium nuncupantes magnifica religione celebrant, ut Alexander scribit: eique deo in colle Zilmisso aedes dicata est specie rotunda, cuius medium interpatet tectum. Rotunditas aedis monstrat huiusce sideris speciem: summoque tecto lumen admittitur, ut appareat solem cuncta vertice summo lustrare lucis inmissu, et quia oriente eo universa patefiunt. Orpheus quoque solem volens intellegi ait inter cetera>>.

MACROBIUS SATURNALIA XVIII

© Testo di Arturo D’Alterio
In copertina: Riproduzione di moneta antica – (se si condivide l’articolo indicare le fonti).

Centro Studi Normanni

Lascia un commento